class. (66 a.C.n.)
- Ne multa, perquiritur a coactoribus, invenitur ea serrula ad Stratonem pervenisse. Hoc initio suspicionis orto et aperte insimulato Stratone puer ille conscius pertimuit, rem omnem dominae indicavit; homines in piscina inventi sunt, Strato in vincula coniectus est, atque etiam in taberna eius nummi, nequaquam omnes, reperiuntur. —Pro Aulo Cluentio Habito oratio Ciceronis [6][7]
class.
- Salax taberna vosque contubernales,
- a pilleatis nona fratribus pila,
- solis putatis esse mentulas vobis,
- solis licere, quicquid est puellarum,
- confutuere et putare ceteros hircos? —Carmina Catulli [8][7]
class. (opus 47-45 a.C.n.)
- Quoniam taberna, ubi venit vinum, a vino vinaria, a creta cretaria, ab unguento unguentaria dicitur, ἀναλογικῶς si essent vocabula, ubi caro venit, carnaria, ubi pelles, pelliaria, ubi calcei, calcearia diceretur, non laniena ac pellesuina et sutrina. —De lingua Latina Varronis [9]
class. (ca. 30/22 a.C.n.)
- Ctesibius enim fuerat Alexandriae natus patre tonsore. Is ingenio et industria magna praeter reliquos excellens dictus est artificiosis rebus se delectare. Namque cum voluisset in taberna sui patris speculum ita pendere, ut, cum duceretur susumque reduceretur, linea latens pondus deduceret, ita conlocavit machinationem. —De architectura Vitruvii [10][7]
class. (ca. 20-13 a.C.n.)
- non eadem miramur; eo disconvenit inter
- meque et te; nam quae deserta et inhospita tesqua
- credis, amoena vocat mecum qui sentit, et odit
- quae tu pulchra putas. fornix tibi et uncta popina
- incutiunt urbis desiderium, video, et quod
- angulus iste feret piper et tus ocius uva
- nec vicina subest vinum praebere taberna
- quae possit tibi, nec meretrix tibicina, cuius
- ad strepitum salias terrae gravis; et tamen urges
- iampridem non tacta ligonibus arva bovemque
- disiunctum curas et strictis frondibus exples;
- addit opus pigro rivus, si decidit imber,
- multa mole docendus aprico parcere prato. —Epistularum libri II Q. Horatii Flacci [11][7]
class.
- Redibit autem; ea philosophiae vis est, ut non studentes, sed etiam conversantes iuvet. Qui in solem venit, licet non in hoc venerit, colorabitur; qui in unguentaria taberna resederunt et paullo diutius commorati sunt, odorem secum loci ferunt. —Ad Lucilium epistulae morales Senecae [12][7]
saec. I.
- Inter hanc miserorum dementiam infelicissimus puer tangebat utriusque genua cum fletu petebatque suppliciter, ne Thebanum par humilis taberna spectaret, neve sanguine mutuo pollueremus familiaritatis clarissimae sacra. —Satyricon T. Petronii Arbitri [13][7]
saec. I. (ca. 85-102 p.C.n.)
- Abstulerat totam temerarius institor urbem,
- Inque suo nullum limine limen erat.
- Iussisti tenuis, Germanice, crescere vicos,
- Et modo quae fuerat semita, facta via est.
- Nulla catenatis pila est praecincta lagonis,
- Nec praetor medio cogitur ire luto,
- Stringitur in densa nec caeca novacula turba,
- Occupat aut totas nigra popina vias.
- Tonsor, copo, cocus, lanius sua limina servant.
- Nunc Roma est, nuper magna taberna fuit. —Epigrammata M. Valerii Martialis [14]